monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5 > 15 > 62
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXI <<<     >>> in Psalmum LXIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXII

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
2 Psalmus et David frequenter indicant Dominum Christum, frequenter Ecclesiam: quia Christus in membris suis est, et membra in suo capite continentur. Nam si quid patiatur caput, membra compatiuntur; et iterum si membra vexentur, caput sine dubitatione compatitur; sicut et Apostolus ait: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra [I Cor. XII, 26]. Quapropter Ecclesiae, quae in hoc psalmo locutura est, merito proposita sunt verba, quae significant Dominum Salvatorem. Haec igitur in deserto Idumaeae habitat, id est in huius saeculi ariditate, ubi sitit, ubi desiderat, ubi misericordiam Domini expetit ambienter, donec ad illam aeternam gloriam venire mereatur. Idumaea enim locus est ubi David fugiens persecutionem Saulis latuisse cognoscitur. Nominis enim ipsius interpretatio est (sicut iam saepe diximus) terrena; ut evidenter intelligamus desertum istud significare terrenos actus, qui bonis spiritualibus omnino nudati sunt. Hinc est quod diluculo ad Dominum vigilat Ecclesia, deprecans ne mundi huius erroribus implicetur.
3 Divisio psalmi.
4 Sponsa illa spiritualis, quae membra continet Domini Salvatoris, primo modo insatiabili desiderio se dicit esse raptatam, ut virtutem Domini cernere potuisset: optans ut eius anima bonorum omnium pinguedine repleatur, quatenus eius digna possit laudibus inveniri. Secundo modo gratias agit, quia sub velamine alarum Domini, mundi istius procellas evaserit, inimicosque suos in inferiora terrae asserens esse damnandos; Regem vero Christum in Deo Patre cum sanctis praedicat esse laetaturum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; sitivit in te anima mea. Primum ipsa repetitio venerandi nominis affectum piae deprecationis ostendit. Dicendo enim, Deus, Deus meus, suum quodammodo dicit esse; ut eius se magis tali desiderio possit ostendere. Addidit, ad te de luce vigilo. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur; nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adiecit, diluculo, quando tempus dominicae resurrectionis eluxit, ut tunc eius laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. Sequitur, sitivit in te anima mea. Sitivit, propter aquam positum est, quam in Evangelio dicit: Mulier, si scires donum Dei, et quis est qui a te aquam petit, tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam [Ioan. IV, 10]. Sitit ergo anima fidelium Deum, quando mandata eius et virtutes eximias concupiscit, quando ipsum desiderat videre, a quo bonorum omnia fluenta constat emanare. Ipsa est ergo anima quae culta rebus coelestibus, desertum aestimat mundum, quae semper exaestuat, semper sitit, donec ad fontem illum misericordiae divinae pervenire mereatur.
7 (Vers. 2.) Quam multipliciter tibi caro mea! in deserto, et in invio, et inaquoso. Superius dixit in Deum sitisse animam suam; nunc et carnem multipliciter simile desiderium habere testatur: ut sicut utrarumque rerum auctor est Deus, ita ab utrisque partibus expetatur. Sed intendamus quod multipliciter dicendo, plus dicit in Deo sitisse carnem, ut quanto fragilior est, tanto ardentius pium medicum appetiisse videatur. Sitit ergo anima populi beati virtutes quas sancta Scriptura commendat; sed iterum innumerabilia sunt quae caro sibi a Deo cognoscitur postulare. Utraque enim indigent salvari; sed caro plus eget cibo, potu, vestitu, vehiculo, somno, temperie humorum, salubritate aeris, sumptu, caeterisque quibus anima non indiget; sed haec necessitas corporis expetere declaratur. Addidit ubi multipliciter sitiret caro eius, scilicet in deserto (sicut et titulus dixit), hoc est in mundi istius indigentia et sterilitate ieiuna. Sequitur, et in invio, quia mundus in se non habet viam, nisi Dominum Salvatorem, qui iter est caecorum, et per se errantium rectitudo salutaris. Addidit, et inaquoso, id est sterili atque infructuoso. Aquosum enim dicimus, quod aquis abundat irriguis; inaquosum vero aridum atque sterile, ut merito eius anima nimia siccitate durescat. Unde per haec tria nomina mundi istius necessitas indicatur.
8 (Vers. 3.) Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Sustinendo sitim, quam dixerat, carnis et animae in deserto, et in invio, et inaquoso, quod ad huius mundi sterilitatem pertinere cognovimus: tunc apparuisse se dicit Ecclesia in sancto fidelique proposito, quando Christum verum Deum esse cognovit. Intendamus autem quod dicit, apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, quia nemo veritatem videt, nisi Deo prius apparere potuerit. Nam si sol iste nos videre facit quando lumine suae claritatis infulserit, quanto magis virtus divina, sine qua nihil bonum nec accipere possumus, nec tenere!
9 (Vers. 4.) Quia melior est misericordia tua super vitam: labia mea laudabunt te. Misericordiam dicit Domini praemia, quae sanctis suis larga pietate promittit, quae longe potior est a vita praesenti. Istam enim innumerabiles aerumnae possident, illam tranquillitas aeterna comitatur; quae tantum distat a mundiali luce, quantum tormenta possunt ab aeterna requie discrepare. Hinc est quod et martyrum catervae mortem huius saeculi libenter affectant, quia norunt pro isto interitu temporali perpetue se esse victuros; sicut dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Sequitur, labia mea laudabunt te. Post beneficia quae praemisit, devotae laudis obsequium pollicetur, quod Deo noverat esse gratissimum; sicut in Evangelio Dominus dicit, cum decem curasset: Nonne decem mundati sunt? et, Non est inventus qui reverteretur, et daret laudem Deo, nisi hic Samaritanus [Luc. XVII, 18]? Sancta enim mens dissimulare non voluit quod cognoverat accusandum.
10 (Vers. 5.) Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sic ad superiora respicit, quae dixerat: Melior est misericordia tua super vitam. Sermo brevis in syllaba, sed ingens in quantitate promissio. Quid enim maius homo dare potest quam cum Creatori suo libenter animam probatur offerre? Benedicit enim unusquisque in vita sua perfecte Deum, quando bonis operibus in hac luce versatur. Addidit, et in nomine tuo levabo manus meas. In nomine Domini levat manus suas, qui operibus sanctis insistendo, tensis manibus orat ad Dominum, ut ipsa oratio sanctae crucis designet effigiem. Saepe enim commonemur taliter exorare; nam et Moyses quando contra Amalecitas pugnavit, tensis ad coelum manibus supplicabat [Exod. XVII, 11]. Legitur et in alio psalmo: Expandi manus meas ad te [Psal. CXLII, 6]; et Apostolus dicit: Levantes puras manus sine ira et disceptatione [I Tim. II, 8]. Et intellige quia in hac manuum extensione commonemur operam debere nos habere sanctissimam, quam et sancta fides commendet, et actionum foeditas nulla commaculet.
11 Vers. 6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Scripturas divinas novimus per similitudines terrenas plerumque coelestia sacramenta monstrare. Adipes igitur sunt viscerum crassa velamina, quae interna iecoris operiunt atque concludunt. Pinguedo vero est saginatae pecudis nutrita cibis obesitas. Ipsa fuit sacrificiis digna, et immolationibus congrua. Qua similitudine petit Ecclesia animam suam virtutum pinguedine saginari, ut digna Domino possit offerri. Pinguis enim anima esse non potest, nisi a Domino pasta nituerit. Sed pinguedo animae divinarum rerum scientia est, recta fides, inconcussa patientia, et caetera, unde saeculi istius macies ieiuna superatur. Sequitur, et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Sicca enim labia ariditate peccati, divinis non poterant laudibus occupari; sicut et in alio psalmo legitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. XLIX, 16]? etc. Sed cum pinguedinem misericordiae Domini anima devota perceperit, nomen eius digna exsultatione laudabit.
12 (Vers. 7.) Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. In isto et in inferiore versu, isto modo hypotheticus nobis syllogismus apparet. Si memor fui tui super stratum meum, et in matutinis meditabor in te: quia factus es adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Attamen memor fui tui super stratum meum, et in matutinis meditabor in te, quia factus es adiutor meus. In velamento igitur alarum tuarum exsultabo. Huius itaque saeculi difficultatibus enumeratis, quas in deserto, et in invio, et inaquoso sancta Ecclesia toleravit, venit ad secundum modum, ubi securitatem suam Domino asserit esse subiectam, quia sub velamento alarum eius inimicorum potuit vitare versutias: significans et in tribulationibus ipsum expeti debere, et in securitatibus nomini eius esse psallendum. Nam cum dicit: Si memor fui, ostendit se recordationem Domini semper habuisse, nec in rebus prosperis oblitam fuisse, quando solent humana corda collata beneficia in memoria non habere. Per stratum enim significat quietem, ubi solemus in somnos corpora nostra remittere, et ad refectionis gaudia pervenire. Aptandum est rebus prosperis et quietis, quando Deum in memoria vix habemus. Redit enim ad illud quod superius dixit, ad te de luce vigilo. Recte siquidem fidelis in matutinis vigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem; his Apostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei [I Thess. V, 5].
13 (Vers. 8.) Quia factus es adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Versus iste continet beneficia quae illi fuerant Domino largiente collata. In periculis quippe ei fuit adiutor, cum esset in deserto, et in invio, et inaquoso. Sub umbra alarum eius exsultat Ecclesia, quando est supra stratum suum, id est in prosperis collocata. Sic intentionem totius psalmi, unius versus brevitate conclusit.
14 (Vers. 9.) Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. Respiciamus votum desiderantis, ut non se vicinam, sed adhaesisse Domino dicat Ecclesia; quod verbum conglutinationem quamdam cognoscitur indicare; ut nunquam recedat a bono proposito qui adhaeret Domino. Quod nimia charitas, nimius facit affectus, ut ita diligamus, quatenus adhaerentes Deo, semper esse possimus; sicut et Apostolus dicit: Qui adhaeret Domino unus spiritus est [I Cor. VI, 17]. Addidit, post te, quia peccavit Petrus apostolus cum praeire voluit, dictumque est illi a Domino: Redi retro me, Satanas [Marc. VIII, 33]. Quod proprium Scripturae divinae est, ut quos Dominus liberare mavult, post se redire praecipiat, ubi nullus locus erroris est. Sequitur, me suscepit dextera tua. Dextera Patris Christus est Dominus, qui suscepit Ecclesiam alarum suarum velamine protegendam.
15 (Vers. 10.) Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam; introibunt in inferiora terrae. Ipsi, cum dicit, illos significat qui contrarietatibus scelestis Christum exstinguere tentaverunt: in quo omnes sanari, omnes vivere probatissime comprobantur. In vanum quaesierunt animam ipsius, quando falsis criminationibus sanguinem eius effundere decreverunt, qui post triduum resurrecturus erat in gloriam sempiternam. Sequitur poena peccantium, introibunt in inferiora terrae: quia non ad coelos evecti sunt, sed deorsum eos terrae viscera sorbuerunt. Malae siquidem cogitationes in ima terrae verguntur, quia de ipsis exeunt, et in eamdem iterum coenositatem volvuntur. Quod Iudaeis evidenter accidit, cum in blasphemiis, et in innocentis cruore versati sunt.
16 (Vers. 11.) Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Tradita est in manus gladii gens Iudaea, quando eam principes Romanorum Vespasianus et Titus caede incendioque vastaverunt. Vulpis enim inter feras animal est omnino subdolum, quod et fraudibus cibum quaerit, et salutem suam callida illusione custodit. His merito dolosi homines comparantur, qui simulata versutia iniquitates suas efficere moliuntur. Quod bene ad Herodem refertur, de quo Dominus dixit: Ite, et dicite vulpi illi: Non apprehendet prophetam extra Ierusalem [Luc. XIII, 32]. Et in Canticis Canticorum ait: Capite nobis vulpes exterminantes vineam [Cant. II, 15]. Quod bestiolae genus in malo frequenter ponitur, quoniam nimia (sicut diximus) calliditate est versutum. Iudaei enim coelestia credere noluerunt, et partes vulpium facti sunt, id est in subdolorum malitiam transierunt. Sive partes vulpium erunt, illud significat, quando in illa Ierosolymitana vastatione cadavera Iudaeorum escae fuerunt vulpium ferarumque reliquarum. Vel, sicut aliis visum est, Iudaei partes vulpium sunt, dum se dolosis et fraudulentis prava voluntate coniungunt.
17 (Vers. 12.) Rex vero laetabitur in Domino; laudabuntur omnes qui iurant in eo. Regem dicit Dominum Salvatorem; ipse enim est Rex in aeternum, quod ipsi specialiter convenire indicavit incommutabilis titulus passionis. Nam et ipse interroganti Pilato de se dixit: Ego in hoc natus sum [Ioan. XVIII, 37]. Dicit etiam, laetabitur in Domino, id est in Patre; sicut ipse testatur: Ego in Patre et Pater in me est [Ioan. XIV, 10]. Adiecit, laudabuntur omnes. Cum sancti Dei Christum laudant, ipsi fiunt sine dubitatione laudabiles, quia non possunt praeconia eius digne narrare, nisi qui ad palmam indulgentiae meruerint pervenire. Addidit, qui iurant in eo. Non dixit, qui iurant per eum, ne iusiurandum crederes imperatum, quod alibi vetuisse cognoscitur. Ipse enim dicit: Nolite iurare, neque per coelum, neque per terram [Matth. V, 34], etc. Sed iurant in eo, qui ei mentis obsequium inviolabile compromittunt. Nam et alibi verbum istud significat promissionem fidelem, sicut et in alio psalmo legitur: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum [Psal. CXXXI, 11]. Iurare quippe Divinitas per alium non poterat, quae similem non habebat.
18 Quia obstructum est os loquentium iniqua. Reddit causam laetitiae, unde rex laetetur in Domino, et laudentur omnes qui ei promissionis suae devotionem fideliter impleverunt. Quia obstructum est os loquentium iniqua. In isto mundo non omnino conticescunt, qui iniquis locutionibus studere monstrantur. Sed melius tempus illius iudicationis advertitur, quando generaliter convicta omnis iniquitas obmutescet, et ulterius non loquetur quod nullatenus sibi prodesse cognoscit. Et intende quod in binis superioribus versibus peccatorum vindicta relata est, et sanctorum cum Domino beatitudo narrata est. Quod schema Graece dicitur syndiasmos, Latine collatio; quod hic aestimo competenter aptandum, quoniam diversarum partium bona malaque collatione facta referuntur.
19 Conclusio psalmi.
20 O vere sancta mater Ecclesia, quae fideles Deo sacris nutris uberibus, et facis sine dolore ferre, quae te in mundi istius colluctatione libenter asseris pertulisse. Dicis etiam gratias Domino semper esse referendas, ut nunquam tribulatio demergat, cum in ipsis nobis, quod amare possimus, exponas. Deinde quid malis, quid bonis provenire possit, ostendis; quatenus omni dubitatione detersa, vero Principi totis devotionis nisibus serviatur. Concede, Rex aeterne, ut qui nunc sanctae matris praedicatione gaudemus, indulgentiae tuae futuro munere perfruamur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXI <<<     >>> in Psalmum LXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5 > 15 > 62